The University of Edinburgh
Disputatio physiologica inaugurahs, de caeli effectu in genus humanum
Abstract
dc:description.abstractCaelum in genus humanum varias magnasque mutationes inducere usu quotidiano docemur; priusquam vero effectus ejus caeterarumque rerum externarum in formam coloremque hominis investigemus, animum paulisper ei. conditioni materiae fortasse qua omnigenas formas et colores assumere potest, attendere haud absurdum est. Rles easdem cuique apparere ibidem observatum est, quod -nobis aliquid praeter sensum existere ostendit, basin nempe omnium sensuum vulgd materiam nomipatam. Inter particulas materiae ac inter res ipsas quidem spatium est, sine quo nec motus ullus fieri, nec operatio externa geri potuisset; praeterea, ubicunque materia abest, ibi adest spatium. Materia insuper in forma sua simplieissima, veri simillimum est, sphaeram perfectam constituit; ita particulae ejus quoque sphaeroides ipsae existunt. Materia hoc modo, ut classis, considerata ordines duos format; unum, videlicet, qui particulas sive sphaeras magnitudine haud ita parva ; alterunx, qui particulas sphaeroides quoque, sed ita minutissimas quidem, ut puncta haud inepte denominatae sint, comprehendit. Duo equidem ordine.s existere videntur; quia inuna parte, sine discrimine corpora singula non designari potuissent; et in altera, nihil opus est pluribus ordinibus, ut ab his omne discrimen oriri potest. Materia igitur ad mutationes varias subeundas aptissima esse videtur. Differentia enim fortasse magnitudinis primarum oriuntur substantiae simplices, oxygenium nimirum, et hydrogenium, quae varie disposita et conjuncta res magis complicatas constituere possunt. Ut ipse quoque contactus, aut .etiam separatio coi-pusculorum sive atomorum in corporibus sive simplicibus sive complicatis, veri est simile, rem solidam, liquidam, aut fluidam efficiat; si particidae igitur sese contingunt, simul moventur, solidamque rem formant; sin autem vix, aliae in alias illabentes liquidam ; si longius separatae libere fluctuant, fluidamque aeri similem constituunt. Notionem tamen accuratiorem facilitatis, qua materia formas atque colores omnigenos sibi sumit, habere non possumus, ni fallimur, quam allegoria illa pulcherrima sacrorum inter Graecos contemplanda. Hac religione Proteus, Deus mutabilis, ut bene eognitum est, vrfirw vkw capacem omnium formarum repraesentabat: et filia ejus Eidotliea, Dea nempe formationis, (cujus nomen ab aut secundum Eustathium ab derivatum) cum patrem quandam ob causam quaereret, eum invenit; inde nobis indicatum est, materiam primam sive simplicem, vm scilicet, ut Proteus filia sua Eidothea, ad sensus nostros forma, prole sua sive qualitate, manifestam fieri. Artificio tamen mirando materia res alias in alias dissimiles vertitur: hinc montem metallis uberem aer et aquae pluviales sensim corrumpunt, frustaque minuta, quae in pulverem cadunt, spoliant, atque in campum rapiunt; ibique spolia montis herbis, fruticetis, ac arboribus, nutrimentum suppeditant. Herbae iterum cibos animalibus praebent; animalia corpora invicem metallum, scilicet ferrum, sanguine mistum generant, ut analysis facile ostendit. Unde veri simillimum est materiam metallicam in vegetabilem, et hanc invicem in animalem, et hanc in sua vioe iterum in metallicam posse converti. Si haec vera sint, minime vero mirandum est, cur vicissitudines lucis atque caloris in - eingulis orbis diversis cum causis loco et caelo peculiaribus, colorem formamque corporis humani, ut in paginis sequentibus apparebit, variari et quodammodo mutari plerumque redderent,
Degree
thesis:*- Grantor dc:publisher
- The University of Edinburgh
- Date dc:date.issued
- 1812
Author and committee
dc:creator, dc:contributor.*- Author dc:creator
-
- Pitta, Nicolaus C.
Subjects
dc:subject × 1Rights
- Language dc:language.iso
- other
Identifiers
dc:identifier.*- Identifier URI
- http://dx.doi.org/10.7488/era/1024
- OAI identifier oai:identifier
- oai:era.ed.ac.uk:1842/37748